- CHIMES
- CHIMESGraece Χίμης seu Χύμης, Propheta, inter praecipuos Chemiae seu Alchymiae repertores, miris laudibus effertur, ab iis, qui hac de Arte aliquid memoriae prodiderunt. Zosimus hinc Panopolita, Χύμης δὲ καλῶς ἀπεφην´ατο, ἓν γὰρ τὸ πᾶν, καὶ δἰ αὐτοῦ τὸ πᾶν γέγονε. ἓν τὸ πᾶν καὶ εἰμὴ ωᾶν ἔχῃ τὸ πᾶν, οὐ γέγονε τὸ πᾶν᾿ δεῖ οὖν σε τοῦτο βάλλειν τὸ πᾶν, ἵνα ποιήσῃ καὶ τὸ πᾶν, Chymes vero praeclare dixit unum enim universum et per ipsum umversum factum est. Unum universum, quod si non universum contineret, universum non esset. Oportei igitur te adhibere universum, ut facias universum. Et paulo post, ubi cum Chimen vocat, οὕτω καὶ Χίμης εἰς πολλοὺς τόπους, καὶ μάλιςτα τὴν δἰ ἐλυδρίου, οὕτω καὶ Πιβήχες, etc. A' quo proin et Arti nomen inditum, placer nonnullis. Salmas. ad Solin. p. 1098.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.